Summa dē iūre persōnārum.
Summa itaque dīvīsiō dē iūre persōnārum haec est, quod omnēs hominēs aut līberī sunt aut servī.
Et
lībertās quidem est, ex quā etiam līberī vocantur, nātūrālis
facultās ēius quod cuīque facere libet, nisi sī quid aut vī aut
iūre prohibētur.
Servitūs
autem est cōnstitūtiō iūrīs gentium, quā quis dominiō aliēnō
contrā nātūram subīcitur. Servī autem ex eō appellātī sunt,
quod imperātōrēs captīvōs vendere iubent ac per hoc servāre nec
occīdere solent: quī etiam mancipia dictī sunt, quod ab hostibus
manū capiuntur.
Servī
autem aut nāscuntur aut fīunt. Nāscuntur ex ancillīs nostrīs:
fīunt aut iūre gentium, id est ex captīvitāte, aut iūre cīvīlī,
velutī cum homō liber māior vīginti annīs ad pretium
participandum sēsē vēnumdarī passus est.
In
servōrum condiciōne nūlla differentia est. In līberīs multae
differentiae sunt: aut enim ingenuī sunt aut lībertīnī.
Dē ingenuīs
Ingenuus
is est quī statim ut nātus est liber est, sīve ex duōbus ingenuīs
mātrimōniō ēditus, sīve ex lībertīnīs, sīve ex alterō
lībertīnō, alterō ingenuō. Sed
et sī quis ex mātre līberā nāscātur, patre servō, ingenuus
nihilō minus nāscitur: quemadmodum quī ex mātre līberā et
incertō patre nātus est, quoniam vulgō conceptus est.
Sufficit autem līberam fuisse mātrem eō tempore quō nāscitur, licet ancilla concēperit. Et ex contrāriō sī lībera concēperit, deinde ancilla facta pariat, placuit eum quī nāscitur līberum nāscī, quia nōn dēbet calamitās mātris eī nocēre quī in uterō est.
Ex hīs et illud quaesītum est, sī ancilla praegnāns manūmissa sit, deinde ancilla posteā facta peperit, līberum an servum pariat? et Mārcellus probat, līberum nāscī: sufficit enim eī quī in ventre est līberam mātrem vel mediō tempore habuisse: quod et vērum est. Cum autem ingenuus aliquis nātus sit, nōn officit illī in servitūte fuisse et posteā manūmissum esse: saepissime enim cōnstitūtum est, nātālibus nōn officere manūmissiōnem.
Dē lībertīnīs
Manūmissiō
autem est datiō lībertātis: nam quamdiū quis in servitūte
est, manuī et potestātī suppositus est, et manūmissus līberātur
potestāte. Quae rēs ā iūre gentium orīginem sūmpsit, utpote cum
iūre nātūrālī omnēs līberī nāscerentur nec esset nōta
manūmissiō, cum servitūs esset incōgnita: sed posteāquam iūre
gentium servitūs invāsit, secūtum est beneficium manūmissiōnis.
Et
cum ūnō nātūrālī nōmine hominēs appellārēmur, iūre gentium
tria genera hominum esse coepērunt, līberī et hīs contrārium
servī et tertium genus lībertīnī, quī dēsierant esse servī.
Multīs
autem modīs manūmissiō prōcēdit: aut enim ex sacrīs
cōnstitūtiōnibus in sacrōsānctīs ecclēsiīs aut vindictā aut
inter amīcōs aut per epistulam aut per testāmentum aut aliam
quamlibet ultimam voluntātem. Sed et aliīs multīs modīs lībertās
servō competere potest, quī tam ex veteribus quam nostrīs
cōnstitūtiōnibus intrōductī sunt. Servī vērō ā dominīs
semper manūmittī solent, adeō ut vel in trānsitū manūmittantur,
velutī cum praetor aut prōcōnsul aut praeses in balneum vel in
theātrum eat.
Lībertīnōrum
autem status tripertītus anteā fuerat: nam quī manūmittēbantur,
modo māiōrem et iūstam lībertātem cōnsequēbantur et fīēbant
cīvēs Rōmānī, modo minōrem et Latīnī ex lēge Iūniā Norbānā
fīēbant, modo īnferiōrem et fīēbant ex lēge Aeliā Sentiā
dēditīciōrum numerō. Sed dēditīciōrum quidem pessima condiciō
iam ex multīs temporibus in dēsuētūdinem abiit, Latīnōrum vērō
nōmen nōn frequentābātur: ideōque nostra pietās, omnia augēre
et in meliōrem statum redūcere dēsīderāns, in duābus
cōnstitūtiōnibus hoc ēmendāvit et in prīstinum statum redūxit,
quia et ā prīmīs urbis Rōmae cūnābulīs ūna atque simplex
lībertās competēbat, id est eadem quam habēbat manūmissor, nisi
quod scīlicet lībertīnus sit quī manūmittitur, licet manūmissor
ingenuus sit. Et dēditīciōs quidem per cōnstitūtiōnem
expulimus, quam prōmulgāvimus inter nostrās dēcīsiōnēs, per
quās, suggerente nōbīs Tribōniānō, virō excelsō, quaestōre,
antīquī iūris altercātiōnēs plācāvimus: Latīnōs autem
Iūniānōs et omnem quae circā eōs fuerat observantiam aliā
cōnstitūtiōne per ēiusdem quaestōris suggestiōnem corrēximus,
quae inter imperiālēs radiat sānctiōnēs, et omnēs lībertōs,
nūllō nec aetātis manūmissī nec dominiī manūmissōris nec in
manūmissiōnis modō discrīmine habitō, sīcutī anteā
observābātur, cīvitāte Rōmānā dōnāvimus: multīs additīs
modīs, per quōs possit lībertās servīs cum cīvitāte Rōmānā,
quae sōla in praesentī est, praestārī.