Dē
iūre nātūrālī, gentium et cīvīlī
-
Dē iūre nātūrālī
Iūs
nātūrāle est quod nātūra omnia animālia docuit. Nam iūs istud
nōn hūmānī generis proprium est, sed omnium animālium, quae in
caelō, quae in terrā, quae in marī nāscuntur. Hinc dēscendit
maris atque fēminae coniugātiō, quam nōs mātrimōnium
appellāmus, hinc līberōrum prōcreātiō et ēducātiō: vidēmus
etenim cētera quoque animālia istīus iūris *perītiā cēnsērī.
-
Distīnctiō iūrīs gentium et cīuīlis, ā dēfīnītiōne et etymologiā.
Iūs
autem cīuīle ā iūre gentium distinguitur, quod omnēs populī quī
lēgibus et mōribus reguntur partim suō propriō, partim commūnī
omnium hominum iūre ūtuntur: Nam quod quisque populus ipse sibī
iūs cōnstituit, id ipsīus proprium cīvitātis est vocāturque iūs
cīvīle, quasi iūs proprium ipsīus cīvitātis: quod vērō
nātūrālis ratiō inter omnēs hominēs cōnstituit, id apud omnēs
populōs peraequē custōdītur vocāturque iūs gentium, quasi quō
iūre omnēs gentēs ūtuntur. Et populus itaque Rōmānus partim suō
propriō, partim commūnī omnium hominum iūre ūtitur. Quae singula
quālia sunt, suīs locīs prōpōnēmus.
-
Ab appellātiōne et effectibus
Sed
iūs quidem cīvīle ex unāquāque cīvitāte appellātur, velutī
Athēniēnsium: nam sī quis velit Solōnis vel Dracōnis lēgēs
appellāre iūs cīvīle Athēniēnsium, nōn errāverit. Sīc enim
et iūs quō populus Rōmānus ūtitur iūs cīvīle Rōmānōrum
appellāmus, vel iūs Quirītium, quō Quirītēs ūtuntur; Rōmānī
enim ā Quirīnō Quirītēs appellantur. Sed quotiēns nōn addimus,
cūius sit cīvitātis, nostrum iūs sīgnificāmus: sīcutī cum
poētam dīcimus nec addimus nōmen, subaudītur apud Graecōs
ēgregius Homērus, apud nōs Vergilius.
Iūs
autem gentium omnī hūmānō generī commūne est. Nam, ūsū
exigente et hūmānīs necessitātibus, gentēs hūmānae quaedam
sibī cōnstituērunt: bella etenim orta sunt et captīvitātēs
secūtae et servitūtēs, quae sunt iūrī nātūrālī contrāriae
(iūre enim nātūrālī ab initiō omnēs hominēs līberī
nāscēbantur); ex hōc iūre gentium et omnēs paene contractūs
intrōductī sunt, ut ēmptiō, venditiō, locātiō, conductiō,
societās, dēpositum, mūtuum, et aliī innumerābilēs.
Ningún comentario:
Publicar un comentario