domingo, 1 de xullo de 2018

PROLEGOMENA II

Quis fuit Iūstīniānus?
Iūstīniānus fuit imperātor imperiī Rōmānī Orientālīs.

Vbī nātus est?
Iūstīniānus apud Scupos, hodiē Skopie, caput Reī Pūblicae Macedoniae, nātus est.

Quō annō nātus est?
Iūstīniānus annō 482 p.C.n. nātus est.

Quō annō Iūstīniānus ē uītā excessit?
Annō 565 Iūstīniānus imperātor ē uītā excessit.

Quam linguam ā pārentibus suīs Iūstīniānus puer didicit?
Lingua māterna Iūstīniānō lingua Latīna fuit. Fortasse Iūstīniānus fuit ultimus imperātor cuī lingua Latīna lingua māterna fuit.

Quae bella Iūstīniānus gessit?
Iūstīniānus multa bella gessit, et imperium Rōmānum redintegrāre cōnātus est. Bella contrā Vandalōs in Africā, contrā Ostrogothōs in Italiā, contrā
Visigothōs in Hispāniā et contrā Persās gessit.

In proemiō Īnstitūtiōnum dīcit:
"et bellicōs quidem sūdōrēs nostrōs barbaricae gentēs sub iuga nostra dēductae cōgnōscunt et tam Africa quam aliae innumerōsae prōvinciae post tanta temporum spatia nostrīs victōriīs [...] iterum diciōnī Rōmānae nostrōque additae imperiō prōtestantur".

Quae opera ad iūs Rōmānum pertinentia Iūstīniānus scrīpsit?
Rēuērā Iūstīniānus opera quae nōmen suum habent nōn scrīpsit, sed iūris prūdentēs quī in rēgia (siue palātiō) nōmine suō operam dabant.

In proemiō Īnstitūtiōnum dīcit:
"Tribōniānō, virō magnificō, magistrō et ex quaestōre sacrī palātiī nostrī, nec nōn Theophilō et Dorotheō, virīs illūstribus, antecessōribus, [...], convocātīs, speciāliter mandāvimus ut nostrā auctōritāte nostrīsque suāsiōnibus compōnant Īnstitūtiōnēs"

Quae sunt opera quae Iūstīniānus facienda cūrāuit?
Īnstitūtiōnēs iūris cīuīlis est opus dē iūre Rōmānō quod iūris prūdentēs iussū Iūstīniānī scrīpsērunt, alia opera aetātis recentiōris sequentēs, praesertim Īnstitūtiōnēs Gāiī, opus quod ad saeculum II p.C.n. pertinet.

Īnstitūtiōnēs iūris cīuīlis est prīma pars operis magnī quod corpus iūris Cīuīlis īnscrībitur, compendium maximum omnis iūris cīuīlis.

In proemiō Īnstitūtiōnum dīcit:
  • "tunc nostram extendimus cūram et ad immēnsa prūdentiae veteris volūmina et opus dēspērātum" 
  • "Igitur post librōs quīnquāginta dīgestōrum seu pandectārum, in quōs omne iūs antīquum collātum est"
Quem ad fīnem / Cūr Iūstīniānus illud opus  compōnere instituit?
"ut liceat vōbīs prīma lēgum cūnābula nōn ab antīquīs fābulīs discere, sed ab imperiālī splendōre appetere, et tam aurēs quam animae vestrae nihil inūtile nihilque perperam positum, [...], accipiant, et quod in priōre tempore vix post quadriennium priōribus contingēbat, [...], hoc vōs ā prīmōrdiō ingrediāminī, [...]".

uōbīs : iī quī studiō iūris cīuīlis operam datis

"ut sint tōtīus lēgitimae scientiae prīma elementa"

Dē quō agitur hōc in opere?
Prīmōrdia dē iūre cīuīlī tractantur.
  • Liber I: dē iūre et dē persōnīs 
  • Liber II: dē rēbus 
  • Liber III: dē hērēditātēs et aliīs 
  • Liber IV: dē obligātiōnibus
"Quibus breviter expositum est et quod anteā optinēbat et quod posteā dēsuētūdine inumbrātum ab imperiālī remediō illūminātum est".

Fontēs huius operis quī sunt? Vnde praecepta uirī iūris prūdentēs exhauriant?
"Quās [īnstitūtiōnēs] ex omnibus antīquōrum īnstitūtiōnibus et praecipuē ex commentāriīs Gāiī nostrī tam īnstitūtiōnum quam rērum cottīdiānārum aliīsque multīs commentāriīs compositās"

Vt compendiōsē dīcāmus, quā dē causā īnstitūtiōnēs Iūstīniānī opus est nōn tantum magnī sed maximī mōmentī?
Quod per saecula liber fuit cuī iī quī iūris prūdentēs esse uolēbant studēbant ut prīma elementa / prīmōrdia / cūnābula iūris cīuīlis Rōmānī scīrent.