sábado, 2 de xuño de 2018

LIBER I, TITVLVS III: DE IVRE PERSONARVM

Summa dē iūre persōnārum.

Summa itaque dīvīsiō dē iūre persōnārum haec est, quod omnēs hominēs aut līberī sunt aut servī.

Et lībertās quidem est, ex quā etiam līberī vocantur, nātūrālis facultās ēius quod cuīque facere libet, nisi sī quid aut vī aut iūre prohibētur.

Servitūs autem est cōnstitūtiō iūrīs gentium, quā quis dominiō aliēnō contrā nātūram subīcitur. Servī autem ex eō appellātī sunt, quod imperātōrēs captīvōs vendere iubent ac per hoc servāre nec occīdere solent: quī etiam mancipia dictī sunt, quod ab hostibus manū capiuntur.

Servī autem aut nāscuntur aut fīunt. Nāscuntur ex ancillīs nostrīs: fīunt aut iūre gentium, id est ex captīvitāte, aut iūre cīvīlī, velutī cum homō liber māior vīginti annīs ad pretium participandum sēsē vēnumdarī passus est.

In servōrum condiciōne nūlla differentia est. In līberīs multae differentiae sunt: aut enim ingenuī sunt aut lībertīnī.


Dē ingenuīs
Ingenuus is est quī statim ut nātus est liber est, sīve ex duōbus ingenuīs mātrimōniō ēditus, sīve ex lībertīnīs, sīve ex alterō lībertīnō, alterō ingenuō. Sed et sī quis ex mātre līberā nāscātur, patre servō, ingenuus nihilō minus nāscitur: quemadmodum quī ex mātre līberā et incertō patre nātus est, quoniam vulgō conceptus est.

Sufficit autem līberam fuisse mātrem eō tempore quō nāscitur, licet ancilla concēperit. Et ex contrāriō sī lībera concēperit, deinde ancilla facta pariat, placuit eum quī nāscitur līberum nāscī, quia nōn dēbet calamitās mātris eī nocēre quī in uterō est.

Ex hīs et illud quaesītum est, sī ancilla praegnāns manūmissa sit, deinde ancilla posteā facta peperit, līberum an servum pariat? et Mārcellus probat, līberum nāscī: sufficit enim eī quī in ventre est līberam mātrem vel mediō tempore habuisse: quod et vērum est. Cum autem ingenuus aliquis nātus sit, nōn officit illī in servitūte fuisse et posteā manūmissum esse: saepissime enim cōnstitūtum est, nātālibus nōn officere manūmissiōnem.


Dē lībertīnīs
Lībertīnī sunt quī ex iūstā servitūte manūmissī sunt.

Manūmissiō autem est  datiō lībertātis: nam quamdiū quis in servitūte est, manuī et potestātī suppositus est, et manūmissus līberātur potestāte. Quae rēs ā iūre gentium orīginem sūmpsit, utpote cum iūre nātūrālī omnēs līberī nāscerentur nec esset nōta manūmissiō, cum servitūs esset incōgnita: sed posteāquam iūre gentium servitūs invāsit, secūtum est beneficium manūmissiōnis.

Et cum ūnō nātūrālī nōmine hominēs appellārēmur, iūre gentium tria genera hominum esse coepērunt, līberī et hīs contrārium servī et tertium genus lībertīnī, quī dēsierant esse servī.

Multīs autem modīs manūmissiō prōcēdit: aut enim ex sacrīs cōnstitūtiōnibus in sacrōsānctīs ecclēsiīs aut vindictā aut inter amīcōs aut per epistulam aut per testāmentum aut aliam quamlibet ultimam voluntātem. Sed et aliīs multīs modīs lībertās servō competere potest, quī tam ex veteribus quam nostrīs cōnstitūtiōnibus intrōductī sunt. Servī vērō ā dominīs semper manūmittī solent, adeō ut vel in trānsitū manūmittantur, velutī cum praetor aut prōcōnsul aut praeses in balneum vel in theātrum eat.

Lībertīnōrum autem status tripertītus anteā fuerat: nam quī manūmittēbantur, modo māiōrem et iūstam lībertātem cōnsequēbantur et fīēbant cīvēs Rōmānī, modo minōrem et Latīnī ex lēge Iūniā Norbānā fīēbant, modo īnferiōrem et fīēbant ex lēge Aeliā Sentiā dēditīciōrum numerō. Sed dēditīciōrum quidem pessima condiciō iam ex multīs temporibus in dēsuētūdinem abiit, Latīnōrum vērō nōmen nōn frequentābātur: ideōque nostra pietās, omnia augēre et in meliōrem statum redūcere dēsīderāns, in duābus cōnstitūtiōnibus hoc ēmendāvit et in prīstinum statum redūxit, quia et ā prīmīs urbis Rōmae cūnābulīs ūna atque simplex lībertās competēbat, id est eadem quam habēbat manūmissor, nisi quod scīlicet lībertīnus sit quī manūmittitur, licet manūmissor ingenuus sit. Et dēditīciōs quidem per cōnstitūtiōnem expulimus, quam prōmulgāvimus inter nostrās dēcīsiōnēs, per quās, suggerente nōbīs Tribōniānō, virō excelsō, quaestōre, antīquī iūris altercātiōnēs plācāvimus: Latīnōs autem Iūniānōs et omnem quae circā eōs fuerat observantiam aliā cōnstitūtiōne per ēiusdem quaestōris suggestiōnem corrēximus, quae inter imperiālēs radiat sānctiōnēs, et omnēs lībertōs, nūllō nec aetātis manūmissī nec dominiī manūmissōris nec in manūmissiōnis modō discrīmine habitō, sīcutī anteā observābātur, cīvitāte Rōmānā dōnāvimus: multīs additīs modīs, per quōs possit lībertās servīs cum cīvitāte Rōmānā, quae sōla in praesentī est, praestārī.

Ningún comentario:

Publicar un comentario