venres, 1 de xuño de 2018

PROLEGOMENA

Hōc in blog textūs continentur quōs in proximō conuenticulō Circulī Latīnī Gallaecī legēmus (quod conuenticulum postrīdiē kalendās Iūliās habēbitur). Fortasse 'cūr excerpta ad opus minimē lectum pertinentia ēlēgerim' interrogētis. Haec sunt causae:
  
  1. Prīmum, quod paucī hodiē eōs textūs legunt et scopus circulī nostrī est opera omnium aetātum latīnitātis legere. 
  2. Deinde, quod, sententiā meā, haec scrīpta erint magnō ūsuī sī scholās cultūs cīuīlis Rōmānī latīnē trādere uoluerimus.
Scrīpta quae praebentur dēprōmpta sunt ex hīs ēditiōnibus:
  1. Ēditiō quae in the latin library extat. 
  2. The institutes of Justinia with notes, Cooper Th., Philadelphia, 1812.
Secundum ūsum ūsitātissimum aetātis nostrae, quantitātēs uōcālium, quoad possem, notāre cōnstituī. Ad hoc, pāgellā in rēte quae omnium gentium dīcitur sitā ūsus sum, quae textuī trāditō quantitātēs addit. Quam pāgellam uōbīs commendō (nexum premite). Illīc, ut in programma ueniātis, hanc uiam sequiminī :
  •  Accueil > Latin > Longīs, un logiciel d’aide à l’indication des quantités des voyelles des textes (...)
Itaque, spērō fore ut scrīpta aliquid commodī uōbīs adferant, etsī taediōsa sint, praecipuē post lepidissimam fābulam quae dē duōbus amantibus nūperrimē lēgimus.

Ningún comentario:

Publicar un comentario